sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 17

17 de Abril / Die 17 Aprilis. Quintodecimo Kalendas Maji. 


Romae sancti Aniceti, Papae et Martyris; qui martyrii palmam in persecutione Marci Aurelii Antonini et Lucii Veri accepit.
(San Aniceto, Papa y Mártir)

Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Eliae Presbyteri, Pauli et Isidori Monachorum, qui, in persecutione Arabica, ob Christianae fidei professionem, interempti sunt.
(Santos Mártires Elías Presbítero, Pablo e Isidoro Monjes)

Antiochiae sanctorum Martyrum Petri Diaconi, et Hermogenis, qui ejusdem Petri erat minister.
(Santos Mártires Pedro Diácono y Hermógenes)

In Africa natalis beati Mappalici Martyris, qui (ut scribit sanctus Cyprianus in epistola ad Martyres et Confessores), cum aliis pluribus, martyrio coronatus est.
(San Mapalicio, Mártir)

Ibidem sanctorum Martyrum Fortunati et Marciani. 
(Santos Mártires Fortunato y Marciano)

Viennae, in Gallia, sancti Pantagathi Episcopi. 
(San Pantagato, Obispo)


Dertonae sancti Innocentii, Episcopi et Confessoris.
(San Inocencio, Obispo y Confesor)

Cistercii, in Gallia, sancti Stephani Abbatis, qui primus eremum Cisterciensem incoluit, et sanctum Bernardum, cum sociis ad sevenientem, laetus excepit.
(San Esteban Abad)


In monasterio Casae Dei, Claromontanae dioecesis, in Gallia, sancti Roberti Confessoris, qui ejusdem monasterii conditor et primus Abbas exstitit.
(San Roberto Confesor)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario