sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 4

4 de Abril / Die 4 Aprilis.  Pridie Nonas Aprilis.


Hispali, in Hispania, sancti Isidori Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, sanctitate et doctrina conspicui; qui zelo catholicae fidei et ecclesiasticae observantia disciplinae Hispanias illustravit.
(San Isidoro, Obispo, Confesor y Doctor de la Iglesia)


Mediolani depositio sancti Ambrosii Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris; cujus studio, inter cetera doctrinae et miraculorum insignia, tempore Arianae perfidiae, tota fere Italia ad catholicam fidem conversa est. Ipsius tamen festivitas septimo Idus Decembris potissimum recolitur, quo die Episcopus Mediolanensis ordinatus est.
(San Ambrosio, Confesor y Doctor de la Iglesia)


Thessalonicae sanctorum Martyrum Agathopodis Diaconi, et Theoduli Lectoris, qui, sub Maximiano Imperatore et Faustino Praeside, ob Christianae fidei confessionem, in mare, alligato ad collum saxo, demersi
sunt.
(Santos Mártires Agatópodo, Diácono y Teódulo, Lector)


Constantinopoli sancti Platonis Monachi, qui pluribus annis adversus haereticos, sanctarum Imaginum effractores, invicto animo decertavit.
(San Platón, Monje)


In Palaestina sancti Zosimi Anachoretae, qui funus sanctae Mariae Ægyptiacae curavit.
(San Zosimo, Anacoreta)


Panormi sancti Benedicti a sancto Philadelpho, ob corporis nigredinem cognomento Nigri, ex Ordine Minorum, Confessoris, qui, signis et virtutibus clarus, in Domino quievit, et a Pio Septimo, Pontifice Maximo, in Sanctorum numerum relatus est.
(San Benito)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario