martes, 5 de febrero de 2013

Junio 9

9 de Junio / Die 9 Junii.  Quinto Idus Junii. 


En Nomento de los Sabinos, el triunfo de los santos Mártires Primo y Feliciano, hermanos, en tiempo de los Emperadores Diocleciano y Maximiano. Estos gloriosos Mártires, después de haber vivido una larga vida en el servicio del Señor y padecido, unas veces juntos y otras separadamente, diversos y exquisitos tormentos, al cabo, ambos juntos, atravesados por la espada, de orden de Promoto, Presidente de Nomento, consumaron la carrera de su feliz combate. Los cuerpos de estos Mártires fueron más tarde trasladados a Roma y honoríficamente colocados en la Iglesia de san Esteban Proto-Mártir, en el monte Celio.
Nomenti, in Sabinis, natalis sanctorum Martyrum Primi et Feliciani fratrum, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus. Higloriosi Martyres, cum longaevam in Domino vitam  duxissent, et nunc simul paria, nunc singillatim diversa et exquisita pertulissent tormenta, ambo tandem felicis pugnae cursum, a Nomentano Praeside Promoto animadversi gladio, consummaverunt. Ipsorum autem Martyrum corpora, postea Romam translata, in Ecclesia sancti Stephani Protomartyris, in monte Caelio, honorifice collocata sunt.

Agenni, in Gallia, passio sancti Vincentii, Levitae et Martyris, qui, ob Christi fidem, verberibus dirissime caesus et gladiodecollatus est.
(San Vicente)

Apud Antiochiam sanctae Pelagiae, Virginis et Martyris, quam sancti  Ambrosius et Joannes Chrysostomus magnis efferunt laudibus.
(Santa Pelagia)

Syracusis, in Sicilia, sancti Maximiani Episcopi, cujus sanctus Gregorius Papa saepius meminit.
(San Maximiano Obispo)

Andriae, in Apulia, sancti Richardi, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus,et miraculis claruit.
(San Ricardo)

In Iona, Scotiae insula, sancti Columbae, Presbyteri et Abbatis.
(San Columba)

Edessae, in Syria, sancti Juliani Monachi, cujus praeclara gesta sanctus Ephraem Diaconus scripsit.
(San Juliano Monje)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario