viernes, 1 de febrero de 2013

Marzo 13

13 de Marzo Die 13 Martii.  Tertio Idus Martii. 


Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Ruderici Presbyteri, et Salomonis.
(En Córdoba de España, Santos Rodrigo y Salomón, Mártires)

Nicomediae natalis sanctorum Martyrum Macedonii, Patriciae uxoris, et Modestae filiae.
(En Nicomedia Santos Mártires Macedonio, Patrica su esposa y Modesta su hija)

Nicaeae, in Bithynia, sanctorum Martyrum Theusetae, ejusque filii Horris, Theodorae, Nymphodorae, Marci et Arabiae; qui omnes pro Christo igni traditi sunt.
(En Nicea de Bitinia Santos Mártires Teusetas, con Horres su hijo, Teodora, Ninfodora, Marcos y Arabia)


Hermopoli, in Ægypto, sancti Sabini Martyris, qui multa passus, tandem, projectus in flumen, martyrium
consummavit.
(En Hermopoli de Egipto, San Sabino Mártir)

In Perside sanctae Christinae, Virginis et Martyris.
(En Persia, Santa Cristina, Virgen y Mártir)


Apud Camerinum sancti Ansovini, Episcopi et Confessoris. 
(San Ansovino, Obispo de Camerino y Confesor)

In Thebaide depositio sanctae Euphrasiae Virginis. 
(Santa Eufrasia, Virgen)


Constantinopoli Translatio sancti Nicephori, Episcopi ejusdem urbis et Confessoris;cujus corpus e Proconneso, Propontidis insula, ubi ipse quarto Nonas Junii ob sanctarum Imaginum cultum exsul obierat, Constantinopolim relatum est, atque a sancto illius civitatis Episcopo Methodio, honorifice in templo sanctorum Apostolorum sepultum, hac ipsa recurrente die, in qua olim idem Nicephorus in exsilium fuerat deportatus.
(en Constantinopla Traslación de San Nicéforo, Patriarca de Constantinopla Confesor )

Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario