4 de Noviembre / Die 4 Novembris. Pridie Nonas Novembris.
San Carlos Borromeo, Cardenal, Obispo de Milán y Confesor, que pasó al cielo el día de ayer.
Sancti Caroli Borromaei Cardinalis, Episcopi Mediolanensis et Confessoris, qui migravit in caelum pridie hujus diei.
En Bolonia, los santos Mártires Vidal y Agrícola; el primero fue antes esclavo del segundo, y después consorte y colega en el martirio. Contra Vidal usaron los verdugos toda suerte de tormentos, de modo que no quedó en su cuerpo parte sin herida; todo lo cual sufrió él con fortaleza, y puesto en oración, entregó el alma a Dios. A Agrícola, fijándole a una cruz con muchísimos clavos, le quitaron la vida. A la traslación de estos Santos asistió san Ambrosio, y refiere que él mismo recogió los clavos, la sangre triunfal y el madero de la cruz, y los colocó debajo del sagrado altar.
Bononiae sanctorum Martyrum Vitalis et Agricolae; quorum prior posterioris servusantea fuit, postea consors et collega martyrii. In ipsum porro Vitalem persecutores omnia tormentorum genera ita exercuerunt, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, quae ipse constanter perferens, in oratione spiritum Deo reddidit; Agricolam vero, plurimis clavis cruci affigentes, interemerunt. Eorum translationi sanctus Ambrosius cum interesset, Martyris clavos, sanguinem triumphalem et crucis lignum se collegisse refert, ac sub sacris altaribus condidisse.
En el monasterio de Ciervofrío, territorio Meldense, el tránsito de san Félix de Valois, Presbítero y Confesor, que fue Fundador de la Orden de la santísima Trinidad, Redención de cautivos; su fiesta, por decreto de Inocencio XI, se celebra a 20 de este mes.
In coenobio Cervi Frigidi, territorii Meldensis, natalis sancti Felicis Valesii, Presbyteri et Confessoris; qui Fundator fuit Ordinis sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum. Ipsius autem festum, ex dispositione Innocentii Papae Undecimi, celebratur duodecimo Kalendas Decembris.
Eodem die natalis quoque sanctorum Philologi et Patrobae, sancti Pauli Apostoli discipulorum.
Augustoduni sancti Proculi, Episcopi et Martyris.
En Mira de Licia, los santos Mártires Nicandro, Obispo, y Hermas, Presbítero, siendo Presidente Libanio.
Myrae, in Lycia, sanctornm Martyrum Nicandri Episcopi, et Hermae Presbyteri, sub Libanio Praeside.
In pago Vilcassino, in Gallia, sancti Clari, Presbyteri et Martyris.
Ephesi sancti Porphyrii Martyris, sub Aureliano Imperatore.
Apud Ruthenos, in Gallia, beati Amantii Episcopi, cujus vita exstitit sanctitate et miraculis gloriosa.
Romae natalis sancti Pierii, Presbyteri Alexandrini, qui, in divinis Scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus, et ad Christianam philosophiam nudus penitus et expeditus, sub Caro et Diocletiano Principibus, regente Alexandrinam Ecclesiam Theona, florentissime docuit populum, et diversos tractatus edidit; post persecutionem vero, omne vitae suae tempus Romae versatus, in pace quievit.
En Bitinia, san Juanicio, Abad.
In Bithynia sancti Joannicii Abbatis.
Apud Albam Regalem, in Pannonia, depositio beati Emerici Confessoris, qui fuitfilius sancti Stephani, Hungarorum Regis.
Treviris sanctae Modestae Virginis.
Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario