30 de Julio / Die 30 Julii. Tertio Kalendas Augusti.
En Roma, los santos Mártires Abdón y Senén, Persas, los cuales, en tiempo de Decio, cargados de cadenas y conducidos a Roma, fueron primero, por confesar a Cristo, azotados con plomadas y luego pasados a cuchillo.
Romae sanctorum Martyrum Abdon et Sennen Persarum, qui, sub Decio, catenis alligati et Romam adducti, pro Christi fide prius plumbatis caesi sunt, deinde gladio interfecti.
Assisii, in Umbria, sancti Rufini Martyris.
Tuburbi Lucernariae, in Africa, passio sanctarum Virginum Maximae, Donatillae et Secundae; quarum duae primae, in persecutione Valeriani et Gallieni, aceto et felle potatae, deinde plagisacerrimis caesae et equulei extensione cruciatae, craticulis etiam exustae et calce perfricatae, postmodum cum Secunda, Virgine duodecim annorum, ad bestias simul projectae, sed ab his intactae, novissime gladio jugulatae sunt.
Caesareae, in Cappadocia, sanctae Julittae Martyris, quae, cum bona sua, a quodam potente sibi usurpata, in judicio repeteret, atque ille exceptionem daret quod ut Christiana non deberet audiri, mox a Judice jussa est thus idolis offerre, ut posset audiri. Quod illa constanter recusans, in ignem conjecta est, sicque spiritum Deo reddidit; corpusautem a flamma remansit illaesum. Ejus praeclaras laudes sanctus Basilius Magnus egregio encomio celebravit.
Antisiodori sancti Ursi, Episcopi et Confessoris.
Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario