sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 12

12 de Abril / Die 12 Aprilis.  Pridie Idus Aprilis. 


Veronae passio sancti Zenonis Episcopi, qui inter persecutionis procellas eam Ecclesiam mira constantia gubernavit,  et, Gallieni tempore, martyrio coronatus est.
(San Zenón, Obispo)


In Cappadocia sancti Sabae Gothi, qui, sub Valente Imperatore, cum Rex GothorumAthanaricus Christianos insequeretur, in flumen, post dira tormenta, projectus est; quo etiam tempore (ut sanctus Augustinus scribit) quamplurimi ex Gothis orthodoxis corona martyrii sunt insigniti.
(San Sabas el Godo)

Bracari, in Lusitania, sancti Victoris Martyris, qui, adhuc catechumenus, cum noluisset idolum adorare, et Christnm Jesum magna constantia confessus fuisset, ideo, post multa tormenta, capite abscisso, meruit proprio sanguine baptizari.
(San Victorio Mártir)

Firmi, in Piceno, sanctae Vissiae, Virginis et Martyris.
(Santa Visia, Virgen y Mártir)


Romae, via Aurelia, natalis sancti Julii Papae Primi, qui adversus Arianos pro fide catholica plurimum laboravit, ac, multis praeclare gestis, sanctitate celebris quievit in pace.
(San Julio I, Papa)

Apud Vapingum oppidum,in Gallia, sancti Constantini, Episcopi et Confessoris.
(San Constantino, Obispo y Confesor)

Papiae sancti Damiani Episcopi. 
(San Damian, Obispo)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario