Die 14 Aprilis. Decimo octavo Kalendas Maji.
Sancti Justini, Philosophi et Martyris, cuius memoria pridie hujus diei recensetur.
(San Justino Filósofo y Mártir)
Romae, via Appia, natalis sanctorum Martyrum Tiburtii, Valeriani et Maximi, sub Aiexandro Imperatore et Almachio Praefecto. Horum duo primi, beatae Caeciliae exhortalione ad Christum conversi et a sancto Urbano Papa baptizati, postmodum,ob fidei confessionem, fustibus caesi, gladio percussi sunt; Maximus vero, Praefecti cubicularius, cum et ipse, eorum permotus constantia et angelica visione firmatus, in Christum credidisset, tamdiu plumbatis verberatus est, donec spiritum exhalaret.
(Santos Mártires Tiburcio, Valeriano y Máximo)
Interamnae sancti Proculi, Episcopi et Martyris.
(San Proculo, Obispo y Mártir)
Eodem die sancti Ardalionismimi, qui, dum Sacris Christianorum in theatro illuderet, derepente mutatus est, et ea non solum verbis, sed etiam testimonio sui sanguinis comprobavit.
(San Ardalión)
Interamnae sanctae Domninae, Virginis et Martyris, cum Sociis Virginibus coronatae.
(Santa Domnina, Virgen y Mártir)
Alexandriae sanctae Thomaidis Martyris, quae a socero, cujus impudicis nolueratconsentire votis, gladio percussa est atque in duas partes per medium discissa.
(Santa Tomaida de Alejandría)
Lugduni, in Gallia, sancti Lamberti, Episcopi et Confessoris.
(San Lamberto, Obispo y Confesor)
Alexandriae sancti Frontonis Abbatis, cujus vita sanctitate et miraculis claruit.
(San Frontón Abad)
Romae sancti Abundii, Mansionarii Ecclesiae sancti Petri.
(San Abundio)
Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario