sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 15


15 de Abril / Die 15 Aprilis. Decimo septimo Kalendas Maji. 


Romae sanctarum Basilissae et Anastasiae, nobilium feminarum, quae, cum essent Apostolorum discipulae et constantes in fidei confessione persisterent, sub Nerone Imperatore, lingua pedibusque praecisis, percussae gladio, martyrii coronam adeptae sunt.
(Santas Basilisa y Anastasia)


Eodem die sanctorum Martyrum Maronis, Eutychetis et Victorini; qui, primo cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontiam in Christi confessione exsules, postmodum, sub Principe Nerva, liberati, tandem, cum plurimos ad fidem convertissent, in persecutione Trajani, a Valeriano Judice variis poenis jussi sunt interfici.
(Santos Marón, Eutiquetis y Victoriano)

In Perside sanctorum Martyrum Maximi et Olympiadis, qui, sub Decio Imperatore, fustibus et plumbatis caesi sunt; et ad ultimum capita eorum sunt fustibus tunsa, donec ambo emitterent spiritum.
(Santos Mártires Máximo y Olimpiadas)

Ferentini, in Hernicis, sancti Eutychii Martyris.
(San Eutiquio, Mártir)

Myrae, in Lycia, sancti Crescentis, qui per ignem martyrium consummavit.
(San Crescente)

In Thracia sanctorum Martyrum Theodori et Pausilippi, qui sub Hadriano Imperatore passi sunt.
(Santos Mártires Teodoro y Pausilipo)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.


No hay comentarios:

Publicar un comentario