sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 19

19 de Abril / Die 19 Aprilis. Tertiodecimo Kalendas Maji. 

Corinthi natalis sancti Timonis, qui fuit unus de septem primis Diaconis. Hic primo apud Beroeam Doctor resedit, ac deinde, verbum Domini disseminans, venit Corinthum; ibique, a Judaeis et Graecis (ut traditur) injectusflammis, sed nihil laesus, demum, cruci affixus, martyrium suum implevit.
(San Timonio, Diácono)


Cantuariae, in Anglia, sancti Elphegi, Episcopi et Martyris.
(San Elfego, Obispo y Mártir)

Melitinae, in Armenia, sanctorum Martyrum Hermogenis, Caji, Expediti, Aristonici, Rufi et Galatae, qui omnes una die sunt coronati.
(Santos Mártires Hermogenes, Cayo, Expedito, Aristonicio, Rufo y Galata)

Caucoliberi, in Hispania Tarraconensi, passio sancti Vincentii Martyris.
(San Vicente, Mártir)

Eodem die sanctorum Martyrum Socratis et Dionysii, qui lanceis confossi sunt.
(Santos Mártires Socrates y Dionisio)


Hierosolymis sancti Paphnutii Martyris.
(San Pafnucio, Mártir)


Romae sancti Leonis Papae Noni, virtutum et miraculorum laude insignis.
(San León Noveno, Papa)


Antiochiae Pisidiae sancti Georgii Episcopi, qui, ob sanctarum Imaginum cultum, exsul occubuit.
(San Jorge, Obispo)


In coenobio Laubiensi, in Belgio, sancti Ursmari Episcopi.
(San Ursmaro, Obispo)

Florentiae sancti Crescentii Confessoris, qui fuit discipulus beati Zenobii Episcopi.
(San Crescencio, Confesor)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario