sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 20


Die 20 Aprilis. Duodecimo Kalendas Maji. 

Romae sanctorum Martyrum Sulpicii et Serviliani, qui, praedicatione et miraculis beatae Domitillae Virginis ad Christi fidem conversi, ambo, cum nollent idolis immolare, in persecutione Trajani, a Praefecto Urbis Aniano sunt capite caesi.
(Santos Mártires Sulpicio y Serviliano)

Nicomediae sanctorum Martyrum Victoris, Zotici, Zenonis, Acindyni, Caesarei, Severiani, Chrysophori, Theonae et Antonini, qui, sub Diocletiano Imperatore, passione ac signis beati Georgii ad Christum conversi sunt, et ob intrepidam fidei confessionem, varie tentati, martyrium compleverunt.
(Santos Mártires Victorio, Zótico, Zenon, Acindio, Cesareo, Severiano, Crisóforo, Teoane y Antonino)

Tomis, in Scythia, sancti Theotimi Episcopi, quem, ob insignem ipsius sanctitatem atque miracula, etiam infideles barbari venerati sunt.
(San Teotimio, Obispo)

Ebreduni, in Galliis, sancti Marcellini, qui fuit primus ejusdem urbis Episcopus. Hic, Dei monitu, cum sanctis Sociis Vincentio et Domnino, ex Africa venit, et maximam Alpium maritimarum partem verbo et signisadmirandis, quibus usque hodie refulget, ad Christi fidem convertit.
(San Marcelino, Obispo)


Antisiodori sancti Marciani Presbyteri. Apud Constantinopolim sancti Theodori Confessoris, ab aspera cilicii veste, qua tegebatur, cognomento Trichinas, qui multis virtutibus, praesertim adversus daemones, claruit; ex cujus corpore scaturiens unguentum aegrotis sanitatem impertit.
(San Teodoro Confesor)


In Monte Politiano, in Tuscia, sanctae Agnetis Virginis, ex Ordine sancti Dominici, miraculis clarae.
(Santa Inés (Agnes), Virgen)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.


No hay comentarios:

Publicar un comentario