Die 2 Aprilis. Quarto Nonas Aprilis.
Ruronis, in Gallia, sancti Francisci de Paula Confessoris, qui Ordinis Minimorum Institutor
exstitit; atque, virtutibus et miraculis clarus, a Leone Papa Decimo in Sanctorum numerum est adscriptus.
(San Francisco de Paula, Fundador)
Caesareae, in Palaestina, natalis sancti Apphiani Martyris, qui, ante sanctum Ædesium Martyrem, fratrem suum, in persecutione Galerii Maximiani, cum Praesidem Urbanum idolis immolantem arguisset, saeve dilaniatus est, et, pedibus lino in oleum intincto eoque incenso obvolutis, acerbissime cruciatus, ac demum in mare demersus; atque ita, transiens per ignem et aquam, eductus est in refrigerium.
(San Apiano o Amfiano, Mártir)
Ibidem passio sanctae Theodosiae, Virginis Tyriae, quae, in eadem persecutione, cum sanctos Confessores ante tribunal stantes publice salutasset, atque rogasset eos, ut, cum ad Dominum pervenissent, sui recordarentur, a militibus tenta et ad Urbanum Praesidem ducta est; eoque jubente, lateribus et mammis ad interiora usque dilaniatis, in mare tandem projicitur.
(Santa Teodosia, Virgen )
Apud Lingonas, in Gallia, sancti Urbani Episcopi.
(San Urbano, Obispo)
Apud Comum sancti Abundii, Episcopi et Confessoris.
(San Abbondio, Obispo)
Capuae sancti Victoris Episcopi, eruditione et sanctitate conspicui.
(San Victor, Obispo)
Lugduni, in Gallia, sancti Nicetii, ejusdem urbis Episcopi, vita et miraculis clari.
(San Nicecio de Lyon)
In Palaestina depositio sanctae Mariae Ægyptiacae, quae Peccatrix appellatur.
(Santa María Egipciaca, Penitente)
Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario