22 de Abril / Die 22 Aprilis. Decimo Kalendas Maji.
Romae, via Appia, natalis sancti Soteris, Papae et Martyris.
(San Sotero, Papa y Mártir)
Item Romae sancti Caji, Papae et Maityris; qui martyrio coronatus est sub Diocletiano Principe.
(San Cayo, Papa y Mártir)
Smyrnae sanctorum Apellis et Lucii, ex primis Christi discipulis.
(Santos Apelio y Lucio)
Eodem die sanctorum plurimorum Martyrum, qui, sequenti anno post obitum Simeonis, annuo item die quo passionis Dominicae memoria celebrabatur, per totam Persidis regionem, pro Christi nomine, sub Rege Sapore, gladio caedi jussi sunt. In quo fidei certamine passus est Azades eunuchus, Regi carissimus; Milles Episcopus, sancticate et miraculorum virtute insignis; Acepsimas Episcopus, cum Presbytero suo Jacobo, item Aithala et Josepho Presbyteris, Azadane et Abdieso Diaconis, et compluribus aliis Clericis; Mareas quoque et Bicor Episcopi, cum aliis viginti Episcopis, et Clericis fere ducentis quinquaginta, Monachis etiam et sacris Virginibus plurimis. Has inter Virgines fuit etiam sancti Simeonis Episcopi soror, nomine Tarbula, cum pedissequa sua; quae, stipitibus alligatae serraque scissae,
crudelissime necatae sunt.
(Muchos Santos Mártires)
Item in Perside sanctorum Parmenii, Helimenae et Chrysoteli Presbyterorum, Lucae et Mucii Diaconorum, quorum triumphus martyrii in passione sanctorum Abdon et Sennen habetur.
(santos Parmenio, Helimeno y Crisotelo, Prebíteros, Luca y Mucio, Diáconos)
Alexandriae natalis sancti Leonidas Martyris, qui sub Severo passus est.
(San Leonidas, Mártir)
Lugduni, in Gallia, sancti Epipodii, qui, in persecutione Antonini Veri, cum Alexandro collega tentus, ibidem, post dira tormenta, martyrium abscissione capitis complevit.
(San Epipodio)
Constantinopoli sancti Agapiti Papae Primi, cujus sanctitas a beato Gregorio Magno commendatur. Ipsius autem corpus, postea Romam relatum, in Vaticano conditum est.
(San Agapito I, Papa)
Apud Senonas sancti Leonis, Episcopi et Confessoris.
(San Leonis, Obispo y Confesor)
Anastasiopoli, in Galatia, sancti Theodori Episcopi, miraculis clari.
(San Teodoro, Obispo)
Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario