domingo, 3 de febrero de 2013

Abril 23

23 de Abril / Die 23 Aprilis.  Nono Kalendas Maji. 


Natalis sancti Georgii  Martyris, cujus illustre martyrium inter Martyrum coronas Ecclesia Dei veneratur.
(San Jorge, Mártir)


In vico Tenkitten, ad sinum Venedicum, in Borussia, item natalis sancti Adalberti, Episcopi Pragensis et Martyris, qui Polonis et Hungaris Evangelium praedicavit.
(San Adalberto, Obispo y Mártir)

Valentiae, in Gallia, passio sanctorum Martyrum Felicis Presbyteri, Fortunati et Achillei Diaconorum. Hi, cum fuissent a beato Irenaeo, Lugdunensi Episcopo, missi ad praedicandum verbum Dei, et maximam illius civitatis partem ad Christi fidem convertissent, a Duce Cornelio sunt in carcerem trusi; deinde, diutissime verberati, cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem stricti, fumum quoque in equulei  suspensione perpessi; ad extremum gladio consummati sunt.
(Santos Mártires Félix Presbítero, Fortunato y Aquiles Diáconos)


Mediolani sancti Maroli, Episcopi et Confessoris.
(San Marolo, Obispo y Confesor)


Tulli, in Gallia, Sancti Gerardi, ejusdem civitatis Episcopi.
(San Gerardo, Obispo)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario