domingo, 3 de febrero de 2013

Abril 24

24 de Abril / Die 24 Aprilis. Octavo Kalendas Maji. 


Sevisii, in Rhaetia, sancti Fidelis a Sigmaringa, Sacerdotis ex Ordine Minorum Capuccinorum et Martyris; qui, illuc ad praedicandam catholicam fidem missus, ibidem, abhaereticis interemptus, martyrium consummavit; et a Benedicto Decimo quarto, Pontifice Maximo, inter sanctos Martyres relatus est.
(San Fidel de Simaringa, Sacerdote)

Romae sancti Sabae, ductorismilitum, qui, accusatus quod Christianos in carcere detentos visitaret, coram Judice Christum libere confessus est. Hinc ab eodem Judice facibus adustus et in lebetem picis ferventis est immissus, et, cum inde evasisset illaesus, eo miraculo septuaginta viros ad Christum convertit; qui omnes, constanter in confessione fidei permanentes, gladio caesi sunt. Postremo et ipse, demersus in flumen, martyrium consummavit.
(San Sabas)


Lugduni, in Gallia, natalis sancti Alexandri Martyris, qui, in persecutione Antonini Veri, post carceris custodiam, primo ita laniatus est crudelitate verberantium, ut, crate soluta costarum, patefactis visceribus, interiora corporis panderentur; deinde, crucis affixus patibulo, beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum ipso et alii, numerotriginta quatuor, quorum memoria aliis diebus agitur.
(San Alejandro Mártir)

Nicomediae sanctorum Martyrum Eusebii, Neonis, Leontii, Longini et aliorum quatuor, qui, in persecutione Diocletiani, post diros cruciatus, gladio percussi sunt.
(Santos Mártires Eusebio, Neonio, Leoncio, Longino y otros cuatro)


In Anglia depositio sancti Melliti Episcopi, qui, a sancto Gregorio Papa in  Angliam missus, orientales Saxones et ipsorum Regem ad fidem convertit.
(San Melicio, Obispo)


Illiberi, in Hispania, sancti Gregorii, Episcopi et Confessoris.
(San Gregorio, Obispo y Confesor)

Brixiae sancti Honorii Episcopi. 
(San Honorio, Obispo)


In Iona, Scotiae insula, sancti Egberti, Presbyteri et Monachi, admirandae humilitatis et continentiae viri.
(San Egberto, Presbítero y Monje)

Rhemis, in Gallia, sanctarum Virginum Bovae et Dodae.
(Santas Vírgenes Bovea y Dodea)


Andegavi, in Gallia, sanctae Mariae a sancta Euphrasia Pelletier, Virginis, Instituti Sororum a Bono Pastore Fundatricis, quam Pius Duodecimus, Pontifex Maximus, in Sanctarum numerum retulit.
(Santa María de Santa Eufrasia Peliitier,  Virgen)


Mediolani Conversio sancti Augustini Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris; quem beatus Ambrosius Episcopus veritatem fidei catholicae docuit, et hac die baptizavit.
(Conversión de San Agustín, Obispo, Confesor y Doctor de la Iglesia)

No hay comentarios:

Publicar un comentario