domingo, 3 de febrero de 2013

Abril 25

25 de Abril / Die 25 Aprilis.  Septimo Kalendas Maji. 


Romae Litaniae majores ad sanctum Petrum.
(Letanías Mayores de San Pedro)


Alexandriae natalis beati Marci Evangelistae. Hic, discipulus et interpres Apostoli Petri, rogatus Romae a fratribus scripsit Evangelium, quo assumpto, perrexit in Ægyptum, primusque Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam; ac postea, pro fide Christi tentus, funibus vinctus et per saxa raptatus, graviter afflictus est; deinde, reclusus in carcere,primo angelica visitatione confortatus est, et demum, ipso Domino sibi apparente, ad caelestia regna vocatus, octavo Neronis anno.
(San Marco Evangelista)


Item Alexandriae sancti Aniani Episcopi, qui, beati Marci discipulus ejusque in Episcopatu successor, clarus virtutibus quievit in Domino.
(San Aniano, Obispo)

Antiochiae sancti Stephani, Episcopi et Martyris, qui ab haereticis Synodum Chalcedonensem impugnantibus, multa passus, in Orontem fluvium praecipitatus est, tempore Zenonis Imperatoris.
(San Esteban, Obispo y Mártir)

Syracusis, in Sicilia, sanctorum Martyrum fratram Evodii, Hermogenis et Callistae.
(Santos Mártires Evodio, Hermógenes y Calixto)


Laubiis, in Belgio, natalis sancti Ermini, Episcopi et Confessoris.
(San Erminio, Obispo y Confesor)

Antiochiae sanctorum Philonis et Agathopodis Diaconorum, de quibus beatus Ignatius, Episcopus et Martyr, laudabilem in suis epistolis mentionem facit.
(Santos Filonio y Agatopodio, Diaconos)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario