domingo, 3 de febrero de 2013

Abril 26

26 de Abril / Die 26 Aprilis. Sexto Kalendas Maji. 


Romae natalis beati Cleti, Papae et Martyris; qui, secundus post Apostolum Petrum, rexit Ecclesiam, et martyrio in persecutione Domitiani coronatus est.
(San Cleto, Papa y Mártir)


Sancti Marcellini, Papae et Martyris, cujus dies natalis octavo KalendasNovembris recensetur.
(San Marcelino, Papa y Mártir)


Amaseae, in Ponto, sancti Basilei, Episcopi et Martyris, qui, sub Licinio Imperatore, illustre martyrium consummavit. Ipsius autem corpus, in mare projectum, et ab Elpidiphoro, Angeli monitu repertum, honorifice tumulatum fuit.
(San Basilio, Obispo y Mártir)

Bracari, in Lusitania, sancti Petri Martyris, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus.
(San Pedro Mártir)

Viennae, in Gallia, sancti Clarentii, Episcopi et Confessoris.
(San Clarencio, Obispo y Confesor)

Veronae sancti Lucidii Episcopi.
(San Lucidio Obispo)


In monasterio Centula, in Gallia, Sancti Richarii, Presbyteri et Confessoris.
(San Ricario, Presbítero y Confesor)

Trecis, in Gallia, sanctae Exsuperantiae Virginis.
(San Exusperancia, Virgen)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario