sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 7

7 de Abril / Die 7 Aprilis.  Septimo Idus Aprilis. 


Rotomagi natalis sancti Joannis Baptistae de La Salle, Presbyteri et Confessoris, qui, in erudienda adolescentia praesertim paupere excellens, et de religione civilique societate praeclare meritus, Fratrum  Scholarum Christianarum Sodalitatem instituit. Eum Pius Duodecimus, Pontifex Maximus, omnium Magistrorum pueris adolescentibusque instituendis praecipuum apud Deum caelestem Patronum constituit. Ipsius tamen festum Idibus Maji celebratur.
(San Juan Bautista de La Salle, Presbítero y Confesor)

In Africa item natalis sanctorum Martyrum Epiphanii Episcopi, Donati, Rufini et aliorum tredecim.
(Santos Máritres Epifanio Obispo, Donato, Rufino y otros trece)

Alexandriae sancti Peleusii, Presbyteri et Martyris.
(Santos Peleusio, Presbítero y Mártires)

Synope, in Ponto, sanctorum ducentorum Martyrum.
(Doscientos santos Mártires en Sínope en el Ponto)

In Cilicia sancti Calliopii Martyris, qui, sub Maximiano Praefecto, post alia tormenta, capite in terram verso cruci affixus, nobili corona martyrii decoratus est.
(San Caliopo, Mártir)

Nicomediae sancti Cyriaci et aliorum decem Martyrum.
(San Ciriaco y diez Mártires)

Veronae sancti Saturnini, Episcopi et Confessoris.
(San Saturnino, Obispo y Confesor)


Romae sancti Hegesippi, qui, vicinus Apostolorum temporibus, Romam venit ad Anicetum Pontificem, ibique mansit usque ad Eleutherium, et Ecclesiasticorum Actuum a passione Domini usque adsuam aetatem sermone simplici texuit historiam; ut, quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret charactere.
(San Egesipo)


In Syria sancti Aphraatis Anachoretae, qui, Valentis tempore, catholicam fidem virtute miraculorum adversus Arianos defendit.
(San Afratis, Anacoreta)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios:

Publicar un comentario