8 de Abril / Die 8 Aprilis. Sexto Idus Aprilis.
Commemoratio sanctorum Herodionis, Asyncriti et Phlegontis, de quibus scribit beatus Paulus Apostolus in Epistola ad Romanos.
(Santos Herodión, Asíncrito y Flegón)
Alexandriae sancti Ædesii Martyris, qui, sub Maximiano Galerio Imperatore, cum esset beati Apphiani frater, et impium Judicem, quod Deo dicatas Virgines lenonibus traderet, palam argueret, idcirco, a militibus tentus saevissimisque affectus suppliciis, in mare demersus est pro Christo Domino.
(San Edesio, Mártir)
In Africa sanctorum Martyrum Januarii, Maximae et Macariae.
(Santos Mártires Januario, Máximo y Macario)
Carthagine sanctae Concessae Martyris.
(Santa Concesa, Mártir)
Apud Corinthum beati Dionysii Episcopi, qui eruditione et gratia, quam habuit in verbo Dei, non solum suae civitatis et provinciaepopulos, sed et aliarum provinciarum et urbium Episcopos epistolis erudivit; Romanosque Pontifices adeo coluit, ut eorum epistolas publice legere in Ecclesia diebus Dominicis consueverit. Claruit autem temporibus Marci Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi.
(San Dionisio, Obispo)
Turonis, in Gallia, sancti Perpetui Episcopi, admirandae sanctitatis viri.
(San Perpetuo, Obispo)
Ferentini, in Hernicis, sancti Redempti Episcopi, cujus meminit beatus Gregorius Papa.
(San Redencio, Obispo)
Apud Comum sancti Amantii Episcopi et Confessoris
(San Amancio, Obispo y Confesor)
Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario