Aretii, in Tuscia, sanctorum Martyrum Pergentini et Laurentini fratrum, qui, in persecutione Decii, sub Tiburtio Praeside, cum essent pueri, ibidem, post dira supplicia tolerata et magna miracula ostensa, gladio caesi sunt.
Constantinopoli sanctorum Martyrum Lucilliani et quatuor puerorum, scilicet Claudii, Hypatii, Pauli et Dionysii. His cum pueris Lucillianus, ex idolorum sacerdote Christianus factus, in fornacem, post varia tormenta, injectus est, sed,fiamma imbre exstincta, omnes illaesi evaserunt; denique, ipse cruci affixus, pueri autem gladio obtruncati, sub Silvano Praeside, consummati sunt.
Cordubae, in Hispania, beati Isaac Monachi, qui, pro Christi fide, gladio necatus est.
Constantinopoli sanctae Paulae, Virginis et Martyris, quae, cum praedictorum Martyrum Lucilliani ac Sociorum sanguinem colligeret, ideo, comprehensa, virgis percussa, et in ignem conjecta sed liberata, demum et ipsa eodem loco, ubi sanctus Lucillianus crucifixus fuerat, decollata est.
Carthagine sancti Caecilii Presbyteri, qui sanctum Cyprianum ad Christi fidem perduxit.
In territorio Aurelianensi sancti Liphardi, Presbyteri et Confessoris.
Lucae, in Tuscia, sancti Davini Confessoris.
Anagniae sanctae Olivae Virginis.
En París, santa Clotilde, Reina, por cuyas oraciones su esposo Clodoveo, Rey de los Francos, recibió la fe de Cristo.
Lutetiae Parisiorum sanctae Clotildis Reginae, cujus precibus vir ejus Clodoveus, Rex Francorum, Christi fidem suscepit.
Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.
No hay comentarios:
Publicar un comentario