sábado, 2 de febrero de 2013

Abril 10


10 de Abril / Die 10 Aprilis. Quarto Idus Aprilis. 


Apud Babylonem sancti Ezechielis Prophetae, qui, a Judice populi Israel, quod eum de cultu idolorum argueret, interfectus, in sepulcro Sem et Arphaxad, Abrahae progenitorum, sepultusest; ad quod sepulcrum, orationis causa, multi confluere consueverunt.
(Profeta, San Ezequiel)

Romae natalis plurimorum sanctorum Martyrum, quos sanctus Alexander Papa, cum detineretur in carcere, baptizavit. Hos autem omnes Aurelianus Praefectus, navi vetustae impositos, in altum mare deduci, et illic, ligatis ad colla lapidibus, mergi praecepit.
(muchos santos Mártires, en Roma)

Alexandriae sanctorum Martyrum Apollonii Presbyteri, et aliorum quinque, qui, in persecutione Maximiani, in mare demersi sunt.
(Santos Mártires Apolonio Presbítero y otos cinco)


In Africa sanctorum Martyrum Terentii, Africani, Pompeji et Sociorum; qui, sub Decio Imperatore et Fortuniano Praefecto, virgis caesi, equuleis torti aliisque suppliciis cruciati, demum capitis obtruncatione martyrium compleverunt.
(Santos Mártires Terencio, Africano, Pompeyo y Compañeros)


Gandavi, in Flandria, sancti Macarii, Episcopi Antiocheni, virtutibus et miraculis clari.
(San Macario Obispo)


Vallisoleti, in Hispania, sancti Michaelis de Sanctis, ex Ordine Discalceatorum sanctissimae Trinitatis redemptionis captivorum, Confessoris, innocentia vitae, admirabili poenitentia et caritate in Deum eximii; quem Pius Nonus, Pontifex Maximus, inter Sanctos retulit.
(San Miguel de los Santos)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.


No hay comentarios:

Publicar un comentario